| | Poeniteas cito, peccator, cum sit miserator |
| | Judex; et sunt haec quinque notanda tibi. |
| | Spes veniae, cor contritum, confessio culpae, |
| | Poena satisfaciens, et fuga nequitiae. |
| [5] | Ut dimittaris, aliis peccata remittas, |
| | Hisque satisfacias quos te laesisse fateris. |
| | Sperne voluptates, lusus, spectacula mundi; |
| | Desere consortem pravum populique tumultum: |
| | Secretasque preces et opus pietatis amato. |
| [10] | Omnia peccata plangat contritio vera, |
| | Servans aetates, sensus, loca, tempora, membra. |
| | Deplores acta, noli committere flenda. |
| | Plangas admissa cum commissis et omissis: |
| | Offensasque Dei quod fratrem damnificasti. |
| [15] | Vera sit, integra sit, et sit confessio munda, |
| | Sit cita, firma, frequens, humilis, spontanea, nuda. |
| | Propria, discreta, lacrymosa, morosa, fidelis. |
| | Poeniteas plene, si vere poeniteat te. |
| | Non per legatum, non per breve, sed refer ipse: |
| [20] | Compatienti dic, sapienti, dic meliori; |
| | Presbyteris multis prodest si confitearis. |
| | Copia presbyteri si desit, pande sodali. |
| | Corporis ut maculas, animae sic crimina pandas. |
| | Carnea sunt crapula, perjuria, furta, libido: |
| [25] | Mente latet livor, odium, tumor, ira, libido. |
| | Praecipue pestes septem memores capitales, |
| | Non solum fontes, sed rivos inde fluentes. |
| | Fonte suo rivus magis est quandoque nocivus. |
| | Unde Lot incestus pejor fuit ebrietate, |
| [30] | Atque Cain gravior caedes fraterna furore. |
| | Culparum fontes, sunt fastus, livor et ira. |
| | Accidiae naevus et avaritae, gula, luxus. |
| | Cum singillatim mortalia dixeris uni, |
| | Cuncta simul quaecunque gravant comitantia culpas, |
| [35] | Dic citra factum committere quae voluisti. |
| | Dic venalia, dic quae sunt a mente repulsa; |
| | Dic tua delicta, generaliter ista revela |
| | Nam reus in multis quando peccata fatetur, |
| | Vel quaevis dicat vel nil dixisse videtur. |
| [40] | Postremum crimen si pure quis fateatur, |
| | Ille tacere potest quidquid redit et comitatur. |
| | Aggravat ordo, locus, peccata, scientia, tempus, |
| | Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa, |
| | Et modus in culpa, status altus, lucta pusilla. |
| [45] | Aeger poeniteat et crimina confiteatur. |
| | Non imponatur huic poena sed insinuetur. |
| | Hanc tamen explebit, si firma salus reparetur. |
| | Si migret absolvat contritum presbyter aegrum, |
| | Huncque preces relevent jejunia dona suorum: |
| [50] | Ut sit poena rubor, tibi vilis ut efficiaris, |
| | Doctior ut fias, injungitur ut fatearis, |
| | Judicio teget extremo confessio culpas, |
| | Ne videat Deus aut daemon vel qui facit illas, |
| | Confessor mitis, affabilis atque benignus |
| [55] | Sit sapiens, justus, sit dulcis compatiensque, |
| | Ut crimen proprium celat peccata reorum, |
| | Sit piger ad poenas, sit velox ad miserandum, |
| | Et doleat quoties facit illum culpa ferocem, |
| | Infundat mulcens oleum vinumque flagellans. |
| [60] | Hunc virgam patris non exserat ubera matris, |
| | Sibilet et cantet, stimulet cum cogit oportet. |
| | In primis quaerat contritus quomodo credat, |
| | Si credat corde sane fateatur et ore |
| | Post haec rimetur peccantis vulnera caute |
| [65] | Contra naturam culpam non exprimat ullam, |
| | Ne super enormi si simplex conveniatur, |
| | De quo nil scivit ad agendum sic moveatur, |
| | Uxor adulterii rea, confessore perito, |
| | Sic luat admissum ne sit suspecta marito, |
| [70] | Saepe sibi moneat confessor ne recidivet, |
| | Sive relabantur confestim confiteantur |
| | Vitenti causas ad lapsus allicientes |
| | Solliciti poenam complere satisfacientem, |
| | Observent caute sensus cum pectore renes, |
| [75] | Utque fori judex pro persona prohibetur |
| | Flectere judicium, medicus variare medelas. |
| | Sic animae judex odio caveat vel amore, |
| | Confessos poenis onerare vel alleviare, |
| | Ecclesiae morem vel Patrum scripta sequatur, |
| [80] | Sitque modus poenae juxta moderamina culpae, |
| | Et tanto levior, quanto est contritio major. |
| | Ut medici curant vario medicamine corpus, |
| | Ut sanant febrem, vulnus quoque sive tumorem, |
| | Sic animae varias aegre poscunt medicinas. |
| [85] | Opponas igitur animae contraria morbis. |
| | Propria det cupidus, se castret luxuriosus; |
| | Invide, livorem depone; superbe, tumorem; |
| | Sobrietasque gulam, patientia comprimat iram; |
| | Amoveat laesus rancorem, taedia moestus; |
| [90] | Potus aquae redimat excessus ebrietatis; |
| | Carnis delicias castigat virga flagellans. |
| | Ut bene poeniteat ablatum praedo reponat. |
| | Vestio, poto, cibo, tectum do, visito, solvo, |
| | Commodo, compatior, converto, dono, remitto. |
| [95] | Flecto genu, vigilo, jejuno, laboro, flagellor, |
| | Vestio dura, pedes nudor, tero cor, peregrinor, |
| | Poenites, lego, ploro, precor, caro sic maceratur, |
| | Haec quae confessis sunt injungenda notabis. |
| | Publica sit poena, fuerit si publica noxa. |
| [100] | Si lateat licet enormis, lateat quoque poena. |
| | Hoc est: qui peccat occulte poeniteat clam, |
| | Singula confessor prudentius ut moderetur, |
| | Effectus causae, vitium, persona notetur. |
| | Ad Dominum sunt hae festinandi tibi causae: |
| [105] | Ignis purificans, mors, aegritudo ruborque, |
| | Et curae gravitas, et consuetudo ruina. |