Avian: Fabeln


INCIPIUNT FABULAE <XLII> AVIANI POETAE

EPISTOLA EIUSDEM AD THEODOSIUM

Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas deceat, et non incumbat necessitas veritatis. Nam quis tecum de ratione, quis de poemate loqueretur? Cum in utroque litterarum genere et Atticos Graeca eruditione superes, et latinitate Romanos? Huius ergo materiae ducem nobis Aesopum noveris, qui responso Delphici Apollinis monitus ridicula orsus est ut legenda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit, et poemati suo Flaccus aptavit, quod in se, sub iocorum communium specie, vitae argumenta contineant. Quas Graecis iambis Babrius repetens in duo volumina coartavit. Phaedrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit. De his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi latinitate compositas elegis sum explicare conatus. Habes ergo opus, quo animum oblectes, ingegnium exerceas, sollicitudinem leves, totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. Loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere facimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab ipsis <in>animis sententia proferatur.

I. DE NUTRICE ET INFANTE

Rustica deflentem parvum iuraverat olim,
    Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem lupus audiit et manet ipsas
    Pervigil ante fores, irrita vota gerens.
[5] Nam lassata puer nimiae dat membra quieti,
    Spem quoque raptori sustulit inde fames.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
    Ieiunum coniunx sensit adesse lupa:
"Cur, inquit, nullam referens de more rapinam,
[10]     Languida consumptis sed trahis ora genis?"
"Ne mireris, ait, deceptum fraude maligna
    Vix miserum vacua delituisse fuga.
Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,
    Iurgia nutricis cum mihi verba darent?"
[15] Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,
    Femineam quisquis credidit esse fidem.
 
[Adam Samsonem, regem David et Solomonem
    Femina decepit, cepit et arte sua.
Imgemiscit egens ubi non est femina, saltem
    Femineus dulcis omnia vincit amor.]
 
 

II. DE TESTUDINE ET AQUILA

Pennatis avibus quondam testudo locuta est:
    Si quis eam volucrum constituisset humi,
Protinus e rubris conchas proferret arenis,
    Quis pretium nitido cortice baca daret;
[5] Indignum sibimet, tardo quod sedula gressu
    Nil ageret toto perficeretque die.
Ast ubi promissis aquilam fallacibus implet,
    Experta est similem perfida lingua fidem.
Et male mercatis dum quaerit sidera pennis,
[10]     Occidit infelix alitis ungue fero.
Tunc quoque sublimis, cum iam moreretur, in auras
    Ingemuit votis haec licuisse suis.
Nam dedit exosae post haec documenta quietis
    Non sine supremo magna labore peti.
[15] Sic, quicumque nova sublatus laude tumescit,
    Dat merito poenas, dum meliora cupit.
 
 

III. DE CANCRO ET MATRE

Curva retrocedens dum fert vestigia cancer
    Hispida saxosis terga relisit aquis.
Hunc genitrix facili cupiens procedere gressu,
    Talibus alloquiis praemonuisse datur:
[5] "Ne tibi transverso placeant haec devia, nate,
    Rursus in obliquos neu velis ire pedes.
Sed nisu contenta ferens vestigia recto,
    Innocuos proso tramite siste gradus."
Cui natus: "Faciam, si me praecesseris, inquit,
[10]     Rectaque monstrantem certior ipse sequar."
[Nam stultum nimis est, cum tu pravissima temptes
    Alterius censor si vitiosa notes.]
 
[Arguitur merito, qui recta docere laborat,
    Nec sequitur rectum sed vitiosa magis.
*
Sed quicumque docet verbis, factis quoque debet;
    Haec stabilire aliter despiciendus erit.
*
[5] Cernere festucam mos est in fratris ocello,
    in propriis oculis non videt ipse trabem
*
Quae culpare soles, ea ne tu feceris ipse,
    Turpe est doctori cum vitiosa facit.
*
Nullitus imponas onus importabile nulli,
[10]     Vellera qui digito nulla movere velis.
*
Qui cupit alterius ab ocello tergere labem,
    A proprio citius exuat ille trabem.]
 
 

IV. DE VENTO ET SOLE

Immitis Boreas placidusque ad sidera Phoebus,
    Iurgia cum magno conseruere Iove,
Quis prior inceptum peragat: mediumque per orbem
    Carpebat solitum forte viator iter.
[5] Convenit hanc potius liti praefigere causam,
    Pallia nudato decutienda viro.
Protinus impulsus ventis circumtonat aether,
    Et gelidus nimias depluit imber aquas.
Ille magis duplicem lateri circumdat amictum,
[10]     Turbida summotos quod trahit aura sinus.
Sed tenues radios paulatim increscere Phoebus
    Iusserat, ut nimio surgeret igne iubar,
Donec lassa volens requiescere membra viator,
    Deposita fessus veste sederet humi.
[15] Tunc victor docuit praesentia numina Titan,
    Nullum praemissis vincere posse minis.
 
[Dura minando tu caveas armaveris hostem,
    Arte valet vinci qui leviore modo.
*
Sermones opera vincunt laudabiliora,
    Absque bono fine verbula pauca valent.
*
Sic homines aliqui cum verbis saepe superbi.]
 
 

V. DE ASINO PELLE LEONIS INDUTO

[Metiri se quemque decet propriisque iuvari
    Laudibus, alterius nec bona ferre sibi,
Ne detracta gravem faciant miracula risum,
    Coeperit in solis cum remanere malis.]
[5] Exuvias asinus Gaetuli forte leonis
    Repperit et spoliis induit ora novis,
Aptavitque suis incongrua tegmina membris,
    Et miserum tanto pressit honore caput.
Ast ubi terribilis animo circumstetit horror,
[10]     Pigraque praesumptus venit in ossa vigor,
Mitibus ille feris communia pabula calcans,
    Turbabat pavidas per sua rura boves.
Rusticus hunc magna postquam deprendit ab aure,
    Correptum vinclis verberibusque domat.
[15] Et simul abstracto denudans corpora tergo,
    Increpat his miserum vocibus ille pecus:
"Forsitan ignotos imitato murmure fallas,
    At mihi, qui quondam, semper asellus eris."
 
[Quo est ut <tam> penitus terrae sit homunculus expers,
    <sed> totam terram solus habere cupit?]
 
 

VI. DE RANA ET VULPE

Edita gurgitibus limoque immersa profundo,
    Et luteis tantum semper amica vadis,
Ad superos colles herbosaque prata recurrens,
    Mulcebat miseras turgida rana feras:
[5] Callida quod posset gravibus succurrere morbis,
    Et vitam ingenio continuare suo.
Nec se Paeonio iactat cessisse magistro,
    Quamvis perpetuos curet in orbe deos.
Tunc vulpes pecudum ridens astuta quietem,
[10]     Verborum vacuam prodidit esse fidem.
"Haec dabit aegrotis, inquit, medicamina membris,
    Pallida caeruleus cui notat ora color?"
 
[Ne sibimet quisquam de rebus inaniter ullis,
    Quod nequet imponat, nostra fabella monet].
 
 

VII. DE CANE

[Haud facile est pravis innatum mentibus ut se
    Muneribus dignas suppliciove putent.]
Forte canis quondam, nullis latratibus horrens,
    Nec patulis primum rictibus ora trahens,
[5] Mollia sed pavidae submittens verbera caudae,
    Concitus audaci vulnera dente dabat.
Hunc dominus, ne quem probitas simulata lateret,
    Iusserat in rabido gutture ferre nolam.
Faucibus innexis crepitantia subligat aera,
[10]     Quae facili motu signa cavenda darent.
Haec tamen ille sibi credebat praemia ferri,
    Et similem turbam despiciebat ovans.
Tunc insultantem senior de plebe superbum
    Aggreditur, tali singula voce monens:
[15] "Infelix, quae tanta rapit dementia sensum,
    Munera pro meritis si cupis ista dari?
Non hoc virtutis decus ostentatur in aere,
    Nequiciae testem sed geris inde sonum."
 
 

VIII. DE CAMELO

[Contentum propriis sapientem vivere rebus,
    Nec cupere alterius, fabella nostra monet;
Indignata cito ne stet fortuna recursu,
    Atque eadem minuat quae dedit ante rota.]
[5] Corporis immensi fertur pecus isse per auras,
    Et magnum precibus sollicitasse Iovem:
Turpe nimis cunctis irridendumque videri;
    Insignes geminis cornibus ire boves;
Et solum nulla munitum parte camelum
[10]     Obiectum cunctis expositumque feris.
Iuppiter arridens postquam sperata negavit,
    Insuper et magnae sustulit auris onus:
"Vive minor merito, cui sors non sufficit, inquit,
    Et tua perpetuum, livide, damna geme."
 
 

IX. DE DUOBUS SOCIIS ET URSA

Montibus ignotis, curvisque in vallibus artum
    Cum socio quidam suscipiebat iter,
Securus, quodcumque malum fortuna tulisset,
    Robore collato posset uterque pati.
[5] Dumque per inceptum vario sermone feruntur,
    In mediam praeceps convenit ursa viam.
Horum alter, facili comprendens robora cursu,
    In viridi trepidum fronde pependit onus.
Ille trahens nullo iacuit vestigia gressu,
[10]     Exanimem fingens, sponte relisus humi.
Continuo praedam cupiens fera saeva cucurrit,
    Et miserum curvis unguibus ante levat.
Verum ubi concreto riguerunt membra timore
    (Nam solitus mentis liquerat ossa calor),
[15] Tunc olidum credens, quamvis ieiuna, cadaver
    Deserit et lustris conditur ursa suis.
Sed cum securi paulatim in verba redissent,
    Liberior iusto, qui fuit ante fugax:
"Dic, sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa?
[20]     Nam secreta diu multaque verba dedit."
"Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,
    Quae merito semper sunt facienda mihi:
"Ne facile alterius repetas consortia, dixit,
    Rursus ab insana ne capiare fera."
 
[Confidens homini maledicitur ore videntis,
    Indubiam cunctis non adhibeto fidem.
Fratribus in falsis exosa pericula subsunt,
    Subiectum multis lubrica, rara fides.]
 
 

X. DE CALVO EQUITE

Calvus eques capiti solitus religare capillos
    Atque alias nudo vertice ferre comas,
Ad campum nitidis venit conspectus in armis
    Et facilem frenis flectere coepit equum.
[5] Huius ab adverso Boreae spiramina praeflant
    Ridiculum populo conspiciente caput;
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
    Discolor apposita quae fuit ante coma.
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
[10]     Distulit admota calliditate iocum:
"Quid mirum, referens, positos fugisse capillos,
    Quem prius aequaevae deseruere comae?"
 
[Ridiculus cuiquam cum sis, absolvere temet
    Apposita veri cum ratione studi.
*
Fuscata cervice stude ne prae videaris:
    Crine capillata calva secunda patent.
*
[5] Se risu quicumque novo sciat esse retentum,
    Arte magis studeat quam prohibere minis.
*
Ferre iocos gratos calvus docet esse ligatos:
    Utile consilium risu depellere risum.]
 
 

XI. DE GEMINIS OLLIS

Eripiens geminas ripis cedentibus ollas,
    Insanis pariter flumen agebat aquis.
Sed diversa duas ars et natura creavit:
    Aere prior fusa est, altera ficta luto.
[5] Dispar erat fragili et solidae concordia motus,
    Incertumque vagus amnis habebat iter.
Ne tamen elisam confringeret aerea testam,
    Iurabat solitam longius ire viam.
Illa timens ne quid levibus graviora nocerent,
[10]     Et quia nulla brevi est cum meliore fides,
"Quamvis securam verbis me feceris, inquit,
    Non timor ex animo decutiendus erit.
Nam me sive tibi, seu te mihi conferat unda,
    Semper ero ambobus subdita sola malis."
 
[Pauperior caveat sese sociare potenti,
    Namque fides illist cum parili melior.
*
Nam fragili fidus nesciat esse potens.]
 
 

XII. DE RUSTICE ET THESAURO

Rusticus impresso molitus vomere terram,
    Thesaurum sulcis prosiluisse videt.
Mox indigna animo properante reliquit aratra,
    Semina compellens ad meliora boves.
[5] Continuo supplex telluri construit aras,
    Quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Hunc fortuna novis gaudentem provida rebus
    Admonet indignam se quoque ture dolens:
"Nunc inventa meis non prodis munera templis,
[10]     Atque alios mavis participare deos.
Sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
    Me primam lacrimis sollicitabis inops."
 
[Non me ridenti sed tristi cernere vultu
    Fas erit, et vacua sint tibi vota tua.
*
Unius accepto peccat grave quisque talento,
    Si, quod ab hoc sumpsit, imputat hoc alii.
*
[5] Non est altare bene pro reliquo spoliandum,
    Gratia reddatur unde iocunda venit.
*
Cui tantus magno census tum munere crescit,
    Reddat huic grates quo tribuente tulit.]
 
 

XIII. DE TAURO ET HIRCO

Immensum taurus fugeret cum forte leonem
    Tutaque desertis quaereret antra viis,
Speluncam reperit, quam tunc hirsutus habebat
    Cinyphii ductor qui gregis esse solet.
[5] Post ubi submissa meditantem irrumpere fronte
    Obvius obliquo terruit ore caper,
Tristis abit, longaque fugax de calle locutus
    (Nam timor expulsum iurgia ferre vetat):
"Non te demissis saetosum, putide, barbis,
[10]     Illum, qui superest consequiturque, tremo.
Nam si discedat, nosces, stultissime, quantum
    Discrepet a tauri viribus hircus olens."
 
[Dum cupis illatum tibimet persolvere damnum,
    Absque tuo damno hocce caveto fore.
*
Non spernas aliquem subita de clade gementem,
    Ne quandoque minis obviet ille tuis.]
 
 

XIV. DE SIMIA

Iuppiter in toto quondam quaesiverat orbe,
    Munera natorum quis meliora daret.
Certatim ad regem currit genus omne ferarum,
    Permixtumque homini cogitur ire pecus.
[5] Sed nec squamigeri desunt ad iurgia pisces,
    Vel quidquid volucrum purior aura vehit.
Inter quos trepidae ducebant pignora matres,
    Iudicio tanti discutienda dei.
Tunc brevis informem traheret cum simia natum,
[10]     Ipsum etiam in risum compulit ire Iovem.
Hanc tamen ante alios rupit turpissima vocem,
    Dum generis crimen sic abolere cupit:
"Iuppiter hoc norit, maneat victoria si quem,
    Iudicio superest omnibus iste meo."
 
[Nolo velis rerum quidquam laudare tuarum,
    Ni sint alterius ore probata prius.
*
Sic mos est hominis, quidquid sibi fecerit ipse
    Vile licet maneat, approbat ipse tamen.
*
[5] Laus falerata nimis proprio sordescit in ore,
    Incitat in risum laus falerata sibi.
*
Si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam.]
 
 

XV. DE GRUE ET PAVONE

Threiciam volucrem fertur Iunonius ales
    Communi sociam conteruisse cibo,
Namque inter varias fuerat discordia formas,
    Magnaque de facili iurgia lite trahunt,
[5] Quod sibi multimodo fulgerent membra decore,
    Caeruleam facerent livida terga gruem.
Et simul erectae circumdans tegmina caudae,
    Sparserat arcatum sursus in astra iubar.
Illa licet nullo pennarum certet honore,
[10]     His tamen insultans vocibus usa datur:
"Quamvis innumerus plumas variaverit ordo,
    Mersus humi semper florida terga geris.
Ast ego deformi sublimis in aera penna,
    Proxima sideribus numinibusque feror."
 
[Si quadam virtute nites, ne despice quemquam:
    Ex alia quadam forsan et ille nitet.
*
Omne decus tollit ventosa superbia vana:
    Iactanti merito dedecus omne venit.
*
[5] Noli despicere socios ne despiciare,
    Ac volo pavonis litem et gruis ut docearis.]
 
 

XVI. DE QUERCU ET HARUNDINE

Montibus e summis radicitus eruta quercus
    Decidit, insani turbine victa noti.
Quam tumidis subter decurrens alveus undis
    Suscipit et fluvio praecipitante rapit.
[5] Verum ubi diversis impellitur ardua ripis,
    In fragiles calamos grande residit onus.
Tunc sic exiguo conectens caespite ramos
    Miratur liquidis quod stet arundo vadis:
Se quoque tam vasto necdum consistere trunco,
[10]     Ast illam tenui cortice ferre minas.
Stridula mox blando respondens canna susurro
    Seque magis tutam debilitate docet:
"Tu rabidos, inquit, ventos aevasque procellas
    Despicis, et totis viribus acta ruis.
[15] Ast ego surgentes paulatim demoror austros,
    Et quamvis levibus provida cedo notis.
In tua praeruptus offendit robora nimbus,
    Motibus aura meis ludificata perit."
Haec nos dicta monent magnis obsistere frustra,
[20]     Paulatimque truces exsuperare minas.
 
[Si fugus in bassum cupias trascendere saepe,
    Alta petunt venti tutius ima iacent.]
 
 

XVII. DE VENATORE ET TIGRIDE

Venator iaculis haud irrita vulnera torquens,
    Turbabat rapidas per sua lustra feras.
Tum pavidis audax cupiens succurrere tigris
    Verbere commotas iussit abesse minas.
[5] Ille tamen solito contorquens tela lacerto:
    "Nunc tibi, qualis eram, nuntius iste refert."
Et simul emissum transegit vulnera ferrum,
    Perstrinxitque citos hasta cruenta pedes.
Molliter at fixum traheret cum saucia telum,
[10]     A trepida fertur vulpe retenta diu,
Dum quisnam ille foret, qui talia vulnera ferret,
    Aut ubinam iaculum delituisset agens.
Illa gemens fractoque loqui vix murmure coepit
    (Nam solitas voces ira dolorque rapit):
[15] "Nulla quidem medio convenit in aggere forma,
    Quaeque oculis olim sit repetenda meis;
Sed cruor et validis in nos directa lacertis
    Ostendunt aliquem tela fuisse virum."
 
[More volant iaculi clandestina verba nocentis,
    Nec praescire palam, laederis unde, potes.
*
Bruta licet soleant animalia cuncta timeri,
    Omnibus est illis plus metuendus homo.
*
[5] Plus aequo pavidos confortant saepe superbi
    qui, quia confidunt viribus, hinc pereunt.]
 
 

XVIII. DE QUATTUOR IUVENCIS ET LEONE

Quattuor immensis quondam per prata iuvencis
    Fertur amicitiae tanta fuisse fides,
Ut simul emissos nullus divelleret error,
    Rursus et e pastu turba rediret amans.
[5] Hos quoque collatis inter se cornibus ingens
    Dicitur in silvis pertimuisse leo,
Dum metus oblatam prohibet temptare rapinam,
    Et coniuratos horret adire boves,
Sed quamvis audax furiisque immanior esset,
[10]     Tantorum solus viribus impar erat.
Protinus aggreditur pravis insistere verbis,
    Collisum cupiens dissociare pecus.
Sic postquam dictis animos disiunxit acerbis,
    Invasit miserum diripuitque gregem.
[15] Tunc quidam ex illis: "Vitam servare quietam
    Qui cupiet, nostra discere morte potest.
[Neve cito admotas verbis fallacibus aures
    Impleat, aut veterem deserat ante fidem."]
 
[Sermones blandos blaesosque cavere memento,
    Credulitas nimia simplicitate nocet.
*
Praesens charta docet, quia lis divortiat usque:
    Foedus, amicitia, firmus amorque ligat.]
 
 

XIX. DE ABIETE ET SPINO

Horrentes dumos abies pulcherrima risit,
    Cum facerent formae iurgia magna suae,
Indignum referens cunctis certamen haberi,
    Quod meritis nullus consociaret honor.
[5] "Nam mihi deductum surgens in nubila corpus,
    Verticis erectas tollit in astra comas,
Puppibus et patulis media cum sede locamur,
    In me suspensos explicat aura sinus.
At tibi deformem quod dant spineta figuram,
[10]     Despectum cuncti praeteriere viri."
Ille refert: "Nunc laeta quidem bona sola fateris
    Et nostris frueris imperiosa malis;
Sed cum pulchra minax succidet membra securis,
    Quam velles spinas tunc habuisse meas!"
 
[Nemo suae carnis nimium laetetur honore,
    Ne vilis factus post sua fata gemat.
*
Cum pulcher fueris, deformem spernere noli,
    Turpia namque vigent, saepe decora cadunt.
*
[5] Dicunt doctores: "Quod rara est concordia formiae
    Securique status atque pudicitiae."
*
Non homor est sed onus species laesura ferentem:
    Utilis horriditas non onus est sed honor.]
 
 

XX. DE PISCATORE ET PISCE

Piscator solitus praedam suspendere saeta,
    Exigui piscis vile trahebat onus.
Sed postquam superas captum perduxit ad auras,
    Atque avido fixum vulnus ab ore tulit:
[5] "Parce, precor, supplex lacrimis ita dixit obortis:
    Nam quanta ex nostro corpore lucra feres?
Nunc me saxosis genitrix fecunda sub antris
    Fudit et in propriis ludere iussit aquis.
Tolle minas, tenerumque tuis sine crescere mensis:
[10]     Haec tibi me rursum litoris ora dabit:
Protinus, immensi depastus caerula ponti.
    Pinguior ad calamum sponte recurro tuum."
Ille nefas captum referens absolvere piscem,
    Difficiles queritur casibus esse vices:
[15] "Nam miserum est, inquit, praesentem admittere praedam,
    Stultius et rursum vota futura sequi."
 
[Incerta pro spe non munera certa relinque,
    Ne rursus quaeras forte nec invenias.
*
Unum quod tendis praepono duobus habendis,
    Plus valet "hoc tribuo" quam "tribuenda duo."
*
[5] Quisque tenet, tenat quod cepit dextera prompta,
    Ad praesens ova sunt meliora feris.
*
Iudicio plebis non fallit "habes", sed "habebis",
    Plus "hoc unum tribuo" quam "tribuenda duo."]
 
 

XXI. DE PARVULA ALITE ET SUIS NATIS

Parvula progeniem terrae mandaverat ales,
    Qua stabat viridi caespite flava seges.
Rusticus hanc fragili cupiens decerpere culmo,
    Vicinam supplex forte petebat opem.
[5] Sed vox implumes turbavit credula nidos,
    Suaserat et laribus continuare fugam.
Cautior hos remeans prohibet discedere mater:
    "Nam quid ab externis perficietur?" ait.
Ille iterum caris operam mandavit amicis.
[10]     At genetrix rursum tutior inde manet.
Sed postquam curvas dominum comprendere falces,
    Frugibus et veram sensit adesse manum:
"Nunc, ait, o miseri, dilecta relinquite rura,
    Cum spem de propriis viribus ille petit."
 
[Non hominem reddit virtus aliena timendum,
    Viribus ex propriis est metuendus homo.
*
Si quis in extrema propria non sede locatur,
    Tempore discedet cum sua quisque petit.
*
[5] Exemplo simili vitare pericula debes,
    Instans quando malum videris esse tibi.]
 
 

XXII. DE CUPIDO ET INVIDO

Iuppiter ambiguas hominum praediscere mentes
    Ad terras Phoebum misit ab arce poli.
Tunc duo diversis poscebant numina votis:
    Namque alter cupidus, invidus alter erat.
[5] His sese medium Titan, scrutatus utrumque,
    Obtulit, et precibus cum peteretur, ait:
"Praestant di facilis: nam quaeque speravit unus,
    Protinus haec alter congeminata feret."
Sed cui longa iecur nequeat saciare cupido,
[10]     Distulit admotas in nova damna preces;
Spem sibi confidens alieno crescere voto,
    Seque ratus solum munera ferre duo.
Ille ubi captantem socium sua praemia vidit,
    Supplicium proprii corporis optat ovans:
[15] Nam petit exstinctus ut lumine degeret uno,
    Alter ut, hoc duplicans, vivat utroque carens.
Tum sortem sapiens humanam risit Apollo,
    Invidiaeque malum rettulit ipse Iovi;
Quae, dum proventis aliorum gaudet iniquis,
[20]     Laetior infelix et sua damna cupit.
 
[Invidus ut non sis nec avaraus, nostra fabella
    Casibus edocet his ne similem subeas.
*
+ Omnia dat cupido, sua non petit in cupido. +]
 
 

XXIII. DE VENDITORE ET MERCATORE

Venditor insignem referens de marmore Bacchum
    Expositum pretio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
    Mercari cupiens compositurus erat;
[5] Alter adoratis ut ferret munera templis,
    Redderet et sacro debita vota loco.
"Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
    Cum spes in pretium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
[10]     Sive decus busti, seu velis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reverentia sancti,
    Atque eadem retines funera nostra manu."
[Convenit hoc illis quibus est permissa potestas,
    An praestare magis, seu nocuisse velint.]
 
[In damnum alterius spem tu tibi ponere noli,
    Fallere qui satagit, fallitur arte sua.]
 
 

XXIV. DE VENATORE ET LEONE

Certamen longa protractum lite gerebant
    Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
    Edita continuo forte sepulcra vident.
[5] Illic docta manus flectentem colla leonem
    Fecerat in gremio procubuisse viri.
Scilicet affirmas pictura teste superbum
    Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.
Ille, graves oculos ad inania signa retorquens,
[10]     Infremit et rabido pectore verba dedit:
"Irrita te generis subiit fiducia vestri,
    Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
    Sculperet ut docili pollice saxa leo,
[15] Tunc hominem aspiceres oppressum murmure magno,
    Conderet ut rabidis ultima fata genis."
 
[Ne credas aliquem, docet ista parabola forte,
    Exemplo vacuo credere velle tibi.
*
Decipiunt aures pictura oculosque poesis,
    Crede vel huic vel ei falleris hac vel ea.
*
[5] Quid prodest duram tibi iacturam parituro
    Praesenti quae dat et simili modicum?
*
Nec pictae tabulae, nec testi credito per se,
    Nam pellectus eris, si male credideris.
*
Est homo vel simplex praecellens omnia bruta,
[10]     Haec cum in multis sint tamen apta iocis.]
 
 

XXV. DE PUERO ET FURE

Flens puer extremam putei consedit ad undam,
    Vana super vacuis rictibus ora trahens.
Callidus hunc lacrimis postquam fur vidit obortis,
    Quaenam tristitiae sit modo causa rogat.
[5] Ille sibi abrupti fingens discrimina funis,
    Atque auri queritur desiluisse cadum.
Nec mora, sollicitam traxit manus improba vestem,
    Exutus putei protinus ima petit.
Parvulus exiguo circumdans pallia collo,
[10]     Sentibus immersus delituisse datur.
Sed post fallaci suscepta pericula voto
    Tristior, amissa veste, resedit humi,
Dicitur his sollers vocem rupisse querellis,
    Et gemitu summos sollicitasse deos:
[15] "Perdita, quisquis erit, posthac bene pallia credat,
    Qui putat in liquidis quod latet urna vadis."
 
[Nemo nimis cupide sibi res desideret ullas,
    Ne, cum plus cupiat, perdat et id quod habet.
*
Qui videt infantem nihilominus omnia nescit,
    Quae fortuna dabi quae feret ipse puer.]
 
 

XXVI. DE LEONE ET CAPELLA

Viderat excelsa pascentem rupe capellam,
    Comminus esuriens cum leo ferret iter.
Et prior: "Heus, inquit, praeruptis ardua saxis
    Linque, nec hirsutis pascua quaere iugis;
[5] Sed cytisi croceum per prata virentia florem
    Et glaucas salices et thyma grata pete."
Illa gemens, "Desiste, precor, fallaciter, inquit,
    Securam placidis insimulare dolis.
Vera licet moneas, maiora pericula tollas,
[10]     Tu tamen his dictis non facis esse fidem.
Nam quamvis rectis constet sententia verbis,
    Suspectam hanc rabidus consiliator habet."
 
[Non citius blandis cuiusquam credito verbis,
    Sed si sint fidi, prospice quid moneant.
*
Omne genus virtutum nam prudentia vincit,
    Virtutum mores regulat arte sua.]
 
 

XXVII. DE CORNICE ET URNA

Ingentem sitiens cornix aspexerat urnam,
    Quae minimam fundo continuisset aquam.
Hanc enisa diu planis effundere campis,
    Scilicet ut nimiam pelleret inde sitim,
[5] Postquam nulla viam virtus dedit, admovet omnes
    Indignata nova calliditate dolos.
Nam brevis immersis accrescens sponte lapillis
    Potandi facilem praebuit unda viam.
Viribus haec docuit quam sit prudentia maior,
[10]     Qua coeptum volueris explicuisset opus.
 
 

XXVIII. DE RUSTICO ET IUVENCO

Vincla recusanti dedignantique iuvenco
    Aspera mordaci subdere colla iugo,
Rusticus obliqua succidens cornua falce,
    Credidit insanum defremuisse pecus,
[5] Cautus et immenso cervicem innectit aratro,
    (Namque erat hic cornu promptior atque pede),
Scilicet ut longus prohiberet verbera temo,
    Neve ictus faciles ungula saeva daret.
Sed postquam irato detractans vincula collo
[10]     Inmeritam vacua calce fatigat humum,
Continuo eversam pedibus dispergit harenam,
    Quam ferus in domini ora sequentis agat,
Tum sic informi squalentes pulvere crines
    Discutiens, imo pectore victus ait:
[15] "Nimirum exemplum naturae derat iniquae,
    Qua fieri possit cum ratione nocens."
 
[Vix castigatur cui semita recta negatur;
    Quod mala mens didicit perdere vix poterit.
*
Tauro sunt similes pravi quicumque rebelles
    Quos nec verba regunt, verbera nec reprimunt.]
 
 

XXIX. DE VIATORE ET SATYRO

Horrida congestis cum staret bruma pruinis,
    Cunctaque durato stringeret arva gelu,
Haesit in adversa nimborum mole viator:
    Perdita nam prohibet semita ferre gradum.
[5] Hunc nemorum custos fertur miseratus in antro
    Exceptum Satyrus continuisse suo.
Quem simul aspiciens ruris miratur alumnus,
    Vimque homini tantam protinus esse pavet.
Nam gelidos artus vitae ut revocaret in usum,
[10]     Afflatas calido solverat ore manus.
Sed cum depulso coepisset frigore laetus
    Hospitis eximia sedulitate frui,
(Namque illi agrestem cupiens ostendere vitam,
    Silvarum referens optima quaeque dabat,
[15] Obtulit et calido plenum cratera Lyaeo,
    Laxet ut infusus frigida membra tepor.)
Ille ubi ferventem labris contingere testam
    Horruit, algenti rursus ab ore reflat.
Obstipuit duplici monstro perterritus hospes,
[20]     Et pulsum silvis longius ire iubet:
"Nolo, ait, ut nostris unquam successerit antris,
    Tam diversa duo qui simul ora ferat."
 
[Qui bene proloquitur coram, sed postea prave,
    Hic erit invisus bina quod ora gerat.]
 
 

XXX. DE SUE ET ILLIUS DOMINO

Vastantem segetes et pinguia culta ruentem,
    Liquerat abscisa rusticus aure suem,
Ut memor accepti referens monumenta doloris
    Ulterius teneris parceret ille satis.
[5] Rursus in excerpti deprensus crimine campi
    Perdidit indultae perfidus auris onus.
Nec mora, praedictae segeti caput intulit horrens,
    Poena sed indignum congeminata facit.
Tunc domini captum mensis dedit ille superbis,
[10]     In varias epulas plurima frusta secans.
Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri,
    Impatiens fertur quod rapuisse coquus,
Rusticus hoc iustam verbo compescuit iram,
    Affirmans stultum non habuisse suem.
[15] "Nam cur membrorum demens in damna redisset
    Atque uno totiens posset ab hoste capi?"
Haec illos descripta monent, qui saepius ausi
    Numquam peccatis abstinuere manus.
 
 

XXXI. DE MURE ET BOVE

Ingentem fertur mus quondam parvus oberrans
    Ausus ab exiguo laedere dente bovem;
Verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,
    Tutus in amfractus conditur inde suos.
[5] Ille licet vasta torvum cervice minetur,
    Non tamen iratus quem petat esse videt.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
    Distulit hostiles calliditate minas:
"Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes,
[10]     Viribus effectum constituere tuis.
[Disce tamen brevibus quae sit fiducia monstris,
    Ut faciat quidquid parvula turba cupit.]
 
[Cum dives persona brevem maiorve potestas
    subdere vult sibimet, si nequit, ira tumet.]
 
 

XXXII. DE PIGRO TURINTHIUM FRUSTRA ORANTE

Haerentem luteo sub gurgite rusticus axem
    Liquerat et nexos ad iuga tarda boves,
Frustra depositis confidens numina votis
    Ferre suis rebus, cum resideret, opem.
[5] Cui rector summis Tyrinthius infit ab astris,
    (Nam vocat hunc supplex in sua vota deum):
"Perge laborantes stimulis agitare iuvencos,
    Et manibus pigras disce iuvare rotas.
Tunc quoque congressum maioraque viribus ausum
[10]     Fas superos animis conciliare tuis.
Disce tamen pigris non flecti numina votis,
    Praesentesque adhibe, cum facis ipse, deos."
 
 

XXXIII. DE ANSERE ET SUO DOMINO

Anser erat cuidam pretioso germine feta
    Ovaque quae nidis aurea saepe daret.
Fixerat hanc volucri legem natura superbae,
    Ne liceat pariter munera ferre duo.
[5] Sed dominus, cupidum sperans vanescere votum,
    Non tulit exosas in sua lucra moras,
Grande ratus pretium volucris de morte referre,
    Quae tam continuo munere dives erat.
Postquam nuda minax egit per viscera ferrum,
[10]     Et vacuam solitis fetibus esse videt,
Ingemuit tantae deceptus crimine fraudis;
    Nam poenam meritis rettulit inde suis.
Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt,
    Iustius his etiam vota diurna negant.
 
[Omittit totum qui tendit ad omnia votum.
*
Cum tibi cuncta petas, aequi transcendere metas
    desine: nulla metit qui sibi cuncta petit.
*
Vites fortunam parantem damna futura
[5] te docet ut caveas aurea quis det ova.]
 
 

XXXIV. DE FORMICA ET CICADA

Quisquis torpentem passus transisse iuventam
    Nec timuit vitae providus ante mala,
Collectus senio, postquam gravis affuit aetas,
    Heu frustra alterius saepe rogabit opem.
[5] Solibus ereptos hiemi formica labores
    Distulit et brevibus condidit ante cavis.
Verum ubi candentes suscepit terra pruinas,
    Arvaque sub rigido delituere gelu,
Pigra nimis tantos non aequans corpore nimbos
[10]     In propriis laribus umida grana legit.
Decolor hanc precibus supplex alimenta rogabat,
    Quae quondam querulo ruperat arva sono:
Se quoque, maturas cum tunderet area messes,
    Cantibus aestivos explicuisse dies.
[15] Parvula tunc ridens sic est affata cicadam:
    (Nam vitam pariter continuare solent)
"Mi quoniam summo substantia parta labore est,
    Frigoribus mediis otia longa traho.
At tibi saltandi nunc ultima tempora restant,
[20]     Cantibus est quoniam vita peracta prior."
 
[Sic, homo, grana metas ut cum tua venerit aetas,
    Ad senii metas non aliena petas.]
 
 

XXXV. DE SIMIA ET NATIS

Fama est quod geminum profundens simia partum
    Dividat in varias pignora nata vices.
Namque unum caro genetrix educit amore,
    Alterius odiis exsaturata tumet.
[5] Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,
    Dissimili natos condicione rapit:
Dilectum manibus vel pectore gestat amico,
    Contemptum dorso suscipiente levat.
Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
[10]     Oppositum fugiens sponte remittit onus.
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
    Haeret et invita cum genetrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
    Servatus vetulis unicus heres avis.
[15] [Sic multos neglecta iuvant atque, ordine verso,
    Spes humiles rursus in meliora refert.]
 
[Quod vile est carum, quod carum vile putemus,
    Sic tibi nec cupidus huic nec avarus eris.]
 
 

XXXVI. DE VITULO ET BOVE DOMATO

Pulcher et intacta vitulus cervice resultans
    Scindentem assidue viderat arva bovem.
"Non pudet, heus, inquit, longaevo vincula collo
    Ferre nec expositis otia nosse iugis?
[5] Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas
    Et nemorum liceat rursus opaca sequi."
At senior, nullam verbis compulsus in iram,
    Vertebat solitam vomere fessus humum,
Donec deposito per prata liceret aratro
[10]     Molliter herboso procubuisse toro.
Mox vitulum sacris innexum respicit aris
    Admotum cultro comminus ire popae.
"Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem,
    Expertem nostri quae facit esse iugi.
[15] Proderit ergo graves quamvis perferre labores,
    Otia quam tenerum mox peritura pati."
Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
    Sit cita, cum miseros vita diurna negat.
 
[Otia si vites, periere cupidinis artes,
    Ac delicatis otia busta parant.
Semper aliquid facito ne te fallax inimicus
    Torpentem capiat, per sua lora trahat.
[5] Efficit ac nutrit labor hic animos generosos,
    Proficit absque Deo nullus in orbe labor.]
 
 

XXXVII. DE CANE ET LEONE

Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
    Fertur et insertis verba dedisse iocis.
"Nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo,
    Luxurietque toris nobile pectus? ait.
[5] Proximus humanis ducor post otia mensis,
    Communem capiens largius ore cibum."
"Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?"
    "Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
[10]     Donec se silvis obvia praeda ferat.
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
    Dum liceat faciles promeruisse dapes."
Protinus ille gravem gemuit collectus in iram
    Atque ferox animi nobile murmur agit.
[15] "Vade, ait, et meritis nodum cervicibus infer,
    Compensentque tuam vincula dura famem.
At mea cum vacuis libertas redditur antris,
    Quamvis ieiunus, quae libet arva peto.
Has illis epulas potius laudare memento,
[20]     Qui libertatem postposuere gulae."
 
 

XXXVIII. DE PISCE ET PHOCA

Dulcibus e stagnis fluvio torrente coactus
    Aequoreas praeceps piscis obibat aquas.
Illic squamigerum despectans improbus agmen
    Eximium sese nobilitate refert.
[5] Non tulit expulsum patrio sub iurgite phoecis,
    Verbaque cum salibus asperiora dedit:
"Vana laboratis aufer mendacia dictis,
    Quaeque refutari te quoque teste queant.
Nam quis erit potior, populo spectante, probabo,
[10]     Si pariter captos umida lina trahant.
Tunc me nobilior magno mercabitur emptor,
    Te simul aere brevi debile vulgus emit."
 
[Quisquis ab externis nuper devenerit oris,
    Non decet indignis, ut velit, esse prior.]
 
 

XXXIX. DE MILITE ARMA CREMANTE

Voverat attritus quondam per proelia miles
    Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset,
    Vel quidquid profugo posset ab hoste capi.
[5] Interea votis fors affuit et memor arma
    Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus rauco deflectens murmure culpam
    Immeritum flammis se docet esse piis.
"Nulla tuos, inquit, petierunt tela lacertos,
[10]     Viribus affirmes quae tamen acta meis.
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
    Hoc quoque submisso (testor et astra) sono."
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
    "Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit:
[15] Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,
    Saevior hoc, alios quod facis esse malos."
 
[Non refert an sis mediata vel immediata
    Causa mali, solum lex ad utrumque facit.
*
Saepe malum postquam fecit quod quisque piavit,
    Immunis causae et criminis esse cupit.]
 
 

XL. DE PARDO ET VULPE

Distinctus maculis et pulchro pectore pardus
    Inter consimiles ibat in arva feras,
Sed quia nulla graves variarent terga leones,
    Protinus hic miserum credidit esse genus.
[5] Cetera sordenti damnans animalia vultu,
    Solus in exemplum nobilitatis erat.
Hunc arguta novo gaudentem vulpis amictu
    Corripit, et vanas approbat esse notas.
"Vade, ait, et pictae nimium confide iuventae,
[10]     Dum mihi consilium pulchrius esse queat.
Miremurque magis quos munera mentis adornant,
    Quam qui corporeis enituere bonis."
 
[Nobilitas sola est animum quod moribus ornat;
    Nobile cor superat nobilitate sua;
Nobilitas morum praefertur corpore toto;
    Nobilium ritus fama vetusta facit.
[5] Omne hominum genus est per Christum nobilitatum;
    Nobilitas eius transbeat omne genus.
Filius est missus ut servos nobilitaret,
    Applaudens illi nobilis omnis erit.]
 
 

XLI. DE IMBRE ET FICTILIBUS VASIS

Impulsus ventis et pressa nube coactus,
    Ruperat hibernis se gravis imber aquis.
Cumque per effusas stagnaret turbine terras,
    Expositum campis fictile pressit opus.
[5] Mobile namque lutum tepidus prius instruit aer,
    Discat ut admoto rectius igne coqui.
Tunc nimbus fragilis perquirit nomina testae.
    Immemor illa sui: "amphora dicor", ait.
"Nam me docta manus rapiente volumina gyro
[10]     Molliter obliquum iussit habere latus."
"Hactenus hac, inquit, liceat constare figura:
    Nam te subiectam diluet imber aquis."
Et simul accepto violentius amne fatiscens
    Pronior in tenues victa cucurrit aquas.
[15] Infelix, quae, magna sibi cognomina sumens,
    Ausa pharetratis nubibus ista loqui.
Haec poterunt miseros posthac exempla monere
    Subdita nobilibus ut sua fata gemant.
 
 

XLII. DE LUPO ET HAEDO

Forte lupum melior cursu deluserat haedus
    Proxima vicinis dum petit arva casis.
Inde fugam recto tendens in moenia cursu
    Inter lanigeros astitit ille greges.
[5] Impiger hunc raptor mediamque secutus in urbem,
    Temptat compositis sollicitare dolis.
"Nonne vides, inquit, cunctis ut victima templis
    Immitem regemens morte cruentet humum?
Quod nisi securo valeas te reddere campo,
[10]     Hei mihi! vittata tu quoque fronte cadis."
Ille refert: "Modo quam metuis, precor, exime curam,
    Et tecum viles, improbe, tolle minas.
Nam sat erit sacrum divis fudisse cruorem,
    Quam rabido fauces exsaturare lupo."
[15] [Sic quotiens duplici subeuntur tristia casu,
    Expedit insignem promeruisse necem.]


Text: Aviani Fabulae. Recensuit Antonius Guaglianone. Turin 1958.

(mb - 30/1/02)